TESSELLATA Pavimenta

TESSELLATA Pavimenta
TESSELLATA Pavimenta
apud Sueton. Iulio c. 46. In expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulit: sunt materia pavimentorum, ipsa nempe sectilia, marmorisque crustae et tesserae, quas in expeditionibus circumferebat Caesar, ut, quoties castrametandum esset, pavimenta ex ist in praetorio struerentur, ab Artificibus huic rei destinatis; cum apud Vetere τὸν περὶ τὴν ςκηνηὸ τόπον ἐδαφίζειν gregariorum militum munus fuerit, ut ex Polybio discimus. Fuere istiusmodi pavimenta in frequenti usu apud Romanos, adeo ut, cum plurima eorum essent genera, istud tamen pavimenti appellationem propriam sibi fercerit. Itaque auctor Glossarii vertit, Pavimentum, ψηφολόγημα, ψηφολόγητον ἔδαφος: et cicero porticum domus suae pavimentatam ait fuisse, Pro domo, non simpliciter ἐςρομένην, sed arte pavimenti, ut Lucillius dixit. Meminit artis Seneca l. 2. Controv. 1. Augustinus l. 1. de ord. c. 1. Gregor. Nyssenus in Theod. Teronem Mart. ubi Artifex talis ὀ τῶ ψηφίδων συνθέτης appellatur, Alii. Idem vero et ψηβοβόλος et χονδροβόλος dictus. Est autem ψηφὶς, item χόνδρος, glarea et minutissimus calculus. E' cuiusmodi calculis quadratis in varios colores tinctis ac artificiose inter se iunctis, structum pavimentum exprimebat varias imagines aut avium, aut piscium, aut hominum, aut alias quascumque. Unde Providentiam Dei, similitudine ab huiusmodi pavimento petitâ, elegantissime illustrat Augustinus d. l. Si quis, dicens, tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius valeret ambire, vituperaret artificem, velut ordinationis et compositionis ignarum: eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni --- non possunt, et quae seqq. Recentiores marmorea exempla, ἐξομπλωτὰ dixêre, ut vidimus etc. Ab his diversa lithostrota, quae postquam sub Sulla demum coepêre, cum pavimenta tesselata iam ante Cimbricum bellum frequentata essent, teste Pliniô l. 36. c. 25. lithostrota in pavimento ac solo mansêre, tessellata vero ad cameras transsata, et Musivi operis omnine appellata sunt. Vide Casaub. ad Suetonium, d. l. Salmas. ad Pescennium Nigrum Spartiani, c. 6. et ad Soli n. p. 1214. nec non hîc passim, ubi de Calculis, Lithostrotis, Musivo opere, item in voce Pavimentum. Addam saltem, ex Plinio d. l. apud Graecos originem huiusmodi pavimenta habuisse, et celeberrimum in hoc genere fuisse Sosium, qui Pergami statuit, quem vocant, asaroton oeeon, mirabilis operis, de quo supra. Vide apud eundem. Tessellata vestimenta occurrunt l. 35. c. 9. de quibus aliquid infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ASAROTA — fuerunt pavimenta, in quibus auriis coloribus cenarum reliquiae depictae erant, ita, ut facile falli quis potuisset, existimans veras esse reliquias, et totum pavimentum non fuisse versum, cum tamen revera purgatissimum erat. Graece Α᾿σάρωτα, ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SECTILE Pavimentum — apud Sueton. Caesare c. 46. In expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulit, idem cum lithostroro est, quo supra vide: ut et Casaubonum ad loc …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”